라틴어 문장 검색

Cum ledit miseros fortuna, medetur eisdem.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:7)
Non debet meritum turpis delere uetustas.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:28)
Viue diu, sed uiue miser, sociosque minores Disce pati.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:18)
Pennatis ne crede bonis, te nulla potestas In miseros armet.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:20)
nam miser esse potes.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:21)
Nolo uelle meum pro turpi uendere lucro.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:25)
Simia de turpi queritur nate.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:1)
Si turpes nitide mendax infamia uite Infigit maculas, quid nituisse iuuat?
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:28)
Surgo, surge, miser!
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:78)
quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
(아풀레이우스, 변명 3:9)
an turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduo explorare?
(아풀레이우스, 변명 14:2)
quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?
(아풀레이우스, 변명 34:5)
haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.- Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an de diis immortalibus matri et patri credere?
(아풀레이우스, 변명 36:9)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum.
(아풀레이우스, 변명 42:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION