라틴어 문장 검색

Illa finitio contradictiones inveniet, quamvis maxime ad verum accedat, si dixerimus clementiam esse moderationem aliquid ex merita ac debita poena remittentem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 12:1)
Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 78:3)
Sed si impatiens imperii rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 60:2)
" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
quo rarior autem moderatio in regibus, hoc laudanda magis est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 126:3)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 232:1)
Sed ut libertatis ita vini salubris moderatio est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:1)
magni pectoris est inter secunda moderatio.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:5)
certe mihi, quotiens tui versus a meditationis incude tamquam adhuc calidi deferebantur, sic videbatur, qui, etsi non bene scribo, bene iudico.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 2:2)
Omni rei moderatio est adbibenda.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, O8)
Haec in praesenti, iuxta numerum librorum, quibus lex diuina scripta est, quinque gentium linguis, unam eandemque summae ueritatis et uerae sublimitatis scientiam scrutatur, et confitetur, Anglorum uidelicet, Brettonum, Scottorum, Pictorum et Latinorum, quae meditatione scripturarum ceteris omnibus est facta communis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:16)
ad extremum, diuturna meditatione concepta, praesumunt inire conflictum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:10)
nam quo minus sufficiebat meditationi scripturarum, eo amplius operi manuum studium inpendebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:7)
Conuenit autem reuelationi et relationi praefati fratris de obitu huius antistitis etiam sermo reuerentissimi patris Ecgbercti, de quo supra diximus, qui dudum cum eodem Ceadda adulescente, et ipse adulescens in Hibernia monachicam in orationibus et continentia, et meditatione diuinarum scripturarum uitam sedulus agebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION