라틴어 문장 검색

ipsa enim cogitatio de vi et natura deorum studium incendit illius aeternitatem imitandi, neque se in brevitate vitae conlocatam putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas et necessitate nexas videt, quibus ab aeterno tempore fluentibus in aeternum ratio tamen mensque moderatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 70:2)
an tibicines ique, qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur, vir sapiens multo arte maiore praeditus non quid verissimum sit, sed quid velit vulgus, exquiret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:4)
Longius me provexit dulcedo quaedam tecum loquendi;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 13:1)
Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
Est indolis optimae brevi producturus alios, si interim provectus fuerit a nobis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 4:4)
ingentia saxa latissima navis provehit contra;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:3)
Imaginare Pallantem velut intercedentem senatus consulto moderantemque honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium recusantem, cum praetoria ornamenta tamquam minus recepisset;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 11:1)
Colit studia, studiosos amat fovet provehit, multorum qui aliqua componunt portus sinus gremium, omnium exemplum, ipsarum denique litterarum iam senescentium reductor ac reformator.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 1:4)
Pergamus modo itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque provexit, ita multos e tenebis et silentio protulit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 144)
Ipse sum testis, familiariter ab eo dilectus probatusque, semel omnino me audiente provectum, ut de rebus suis hoc unum referret, ita secum aliquando Cluvium locutum:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 5:1)
His gloria et virtus altissime provehi:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 3:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum sciam, domine, ad testimonium laudemque morum meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari, rogo dignitati, ad quam me provexit indulgentia tua, vel auguratum vel septemviratum, quia vacant adicere digneris, ut iure sacerdotii precari deos pro te publice possim, quos nunc precor pietate privata.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 131)
Sed ego ideo prudentiam tuam elegi, ut formandis istius provinciae moribus ipse moderareris et ea constitueres, quae ad perpetuam eius provinciae quietem essent profutura.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1172)
dum sumus in portu, provehat aura levis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 21:1)
Caesar ut imperii moderetur frena precamur, tam bene quod patriae consulit ille suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 915)

SEARCH

MENU NAVIGATION