라틴어 문장 검색

frequenter autem accidit, ut causa parum verecunda iure tuta sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 269:1)
probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:1)
nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:2)
sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 62:5)
sed haec quidem translatio temporum, quae proprie μετάστασισ dicitur, verecundior apud priores fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 88:3)
omnibus enim fere verbis praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in oratione locus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:1)
sed patrono quoque per similes adfectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est fateri passis quam ausis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 85:4)
est et ille verecundae orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 243:1)
transire in diversa subsellia parum verecundum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 280:2)
super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 156:1)
Sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, omnes trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장6)
postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장7)
Neque illis modestia neque modus, contentionis erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장5)
eos mores eamque modestiam viri cognovi.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장32)
At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION