라틴어 문장 검색

praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
mortifera mecum vitia terrarum extraho.
(세네카, 오이디푸스 13:62)
namque ubi mortifero iactast fax ultima lecto, uxorum fusis stat pia turba comis, et certamen habent leti, quae viva sequatur coniugium:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 139)
"plus gladio secura fui cum turbine iuncto me Rutulus, Veiens pariterque Auruncus et Aequus, Hernicus et Volscus premerent, sat magna videbar et tibi dum rumpit vitiatum femina ferro corpus et ad castum remeas, pudor erute, vulnus."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 29)
remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas eius temperamenti, quae non sit taetra sed tetrica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)
nil longior aetas carpere, nil aevi poterunt vitiare labores siccatam membris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam85)
Sed tamen quod natura ipsa ita uitiata est, ut etiam sine uoluntatis studio uideatur esse polluta, ex culpa uenit uitium, in quo se ipsa, qualis per iudicium facta sit, humana natura cognoscat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:4)
Non ego temptauit nulli temeranda uirorum audax laudandae sacra docere deae, nec mea mortiferis infecit pocula sucis dextera nec cuiquam trita uenena dedit, nec nos sacrilegos templis admouimus ignes, nec cor sollicitant facta nefanda meum, nec nos insanae meditantes iurgia mentis impia in aduersos soluimus ora deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 54)
Consul mortifero volnere ictus cadit, fusique circa omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 524:2)
institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 612:2)
ut si quis ei quem urgeat fames venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod vitale sit iubeat aut mortiferum vitali admisceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 433:1)
vitiatam memoriam funebribus laudibus reor falsisque imaginum titulis, dum familiae ad se quaeque famam rerum gestarum honorumque fallenti mendacio trahunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 570:1)
ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum mortifero volnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuvene cum sua conferentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 282:1)
Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:3)
multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 571:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION