라틴어 문장 검색

et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum perfusam niuem mulso dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:7)
'faenum habet in cornu, longe fuge;
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장21)
interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:8)
Sed dum tota domus raeda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam, hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex (omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor et eiectis mendicat silva Camenis). in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris, quanto praesentius esset numen aquis, viridi si margine clauderet undas herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III4)
Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem, interpres legum Solymarum et magna sacerdos arboris ac summi fida internuntia caeli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI271)
grandia praeterea tortoque calentia faeno ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae parte anni quales fuerant in vitibus uvae, Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem aemula Picenis et odoris mala recentis nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam autumnum et crudi posuere pericula suci.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI27)
Poeta enim aeque in rebus doctrinae et in verbis sectator elegantiae, sciens Cereri mulso libari, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:3)
miti Baccho favos dilue, scilicet mitescere vinum dicens, cum mulsum coeperit fieri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:4)
duodecimum Kalendas Ianuarias Herculi et Cereri faciunt sue praegnate panibus mulso.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 10:4)
Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus potius quam potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:11)
Mulsum quod probe temperes miscendum esse novo Hymettio et vetulo Falerno.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 9:4)
Nec feriatus ibat ante carrucam, Sed tuta faeno cursor ova portabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII3)
mulsum me rogat Hippocrates.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIV3)
Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, VI Alica1)
Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae Hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CVI Passum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION