라틴어 문장 검색

ideo, cum munimentis ea saepsissent, praesidio quoque valido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie vicisset, pro victo haberetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 499:1)
quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta ac crebris turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 504:1)
perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 529:1)
armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 329:2)
aggeribus agger proprie dicitur terra illa quae vallo facto propius ponitur, sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus, sicut modo 'aggeribus moerorum' pro munimentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 241)

SEARCH

MENU NAVIGATION