라틴어 문장 검색

Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장50)
Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장52)
Et Simon aedificavit Adida in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장38)
At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant conglobati parati in proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장50)
Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장10)
Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장33)
Et, eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent, et munivit eam et aedificavit sibi habitationem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장48)
Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장53)
Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장33)
et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장34)
et collocavit in ea viros Iudaeos et munivit eam ad tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장37)
Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장18)
Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장5)
Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장27)
Et Bethsuris, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat; sed fugabatur, impingebat, minorabatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION