라틴어 문장 검색

"Quia cinerem quasi panem manducavi et potionem meam cum fletu miscebam?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:7)
Consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos vagitus delectat infantum in ipso lucis exordio fletu lugente, quod nati sunt.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:21)
"Dicentis laus in fletu est audientum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:84)
et certe veritatem magis exprimunt tormenta quam risus, nisi quod facilius creditur, quod aut fictum libenter auditur aut non fletum, ut fingatur, inpellitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:22)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in contione pro rostris laudes liberi dicerent et instar lugubrium carminum ad fletus et gemitus audientium pectora concitarent:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:13)
"Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:4)
Quae peccata fletus iste non purget?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:3)
"Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per levia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:11)
His Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:25)
ecce alius quanto porrexit murmure panem vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V36)
tu credis amorem, tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas, si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI141)
illius lacrimae meditataque murmura praestant ut veniam culpae non abnuat, ansere magno scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI270)
Hi sermones tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi, visne salutari sicut Seianus, habere tantundem, atque illi summas donare curules, illum exercitibus praeponere, tutor haberi principis angusta Caprearum in rupe sedentis cum grege Chaldaeo?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X38)
Formam optat modico pueris, maiore puellis murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater usque ad delicias votorum.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X115)

SEARCH

MENU NAVIGATION