라틴어 문장 검색

quam autem te velim cautum esse in scribendo ex hoc conicito, quod ego ad te ne haec quidem scribo quae palam in re publica turbantur ne cuiusquam animum meae litterae interceptae offendant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 4:3)
exhibe, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:2)
imperium ille si nactus esset, omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:3)
fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 2:1)
cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui alterum accuset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장1)
Nactus sum etiam qui Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 5:2)
id autem nec nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum omnisque natura consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a primo inpulsa moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:7)
Cato autem sic abiit e vita, ut causam moriendi nactum se esse gauderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:1)
Per P agantur ad hanc superficiem lineae duae HK, IL, arcus quam minimos HI, KL intercipientes;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 4:2)
PCM, HLN superficies Sphaeroidum duarum interiorum, exteriori similium & concentricarum, quarum prior transeat per corpus P & secet rectas DE & FG in B & C, posterior secet easdem rectas in H, I & K, L. Habeant autem Sphaeroides omnes axem communem, & erunt rectarum partes hinc inde interceptae DP & BE, FP & CG, DH & IE, FK & LG sibi mutuo aequales;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 40:8)
A puncto A propagetur pressio quaquaversum, idque si fieri potest secundum lineas rectas, & obstaculo NBCK perforato in BC, intercipiatur ea omnis, praeter partem Coniformem APQ, quae per foramen circulare BC transit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:4)
Nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:16)
Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:2)
Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:11)
Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION