라틴어 문장 검색

ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 225:1)
item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, , si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 229:1)
Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam ac poenarias actiones tuebimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 231:1)
sunt qui narrationi propositionem subiungant tanquam partem iudicialis materiae, cui opinioni respondimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 241:1)
aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio, adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet in esse summa collectio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 242:1)
de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:2)
nam neque prooemii neque narrationis est alius usus, quam ut iudicem huic praeparent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 5:1)
tot annis forum non attigeris, ab fueris tamdiu et, cum tam longo intervallo veneris, cum his, qui in foro habitarunt, de dignitate contendas Praeterea in contradictione interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro Scauro circa Bostarem facit veluti orationem diversae partis imitatus, aut pluribus propositionibus iunctis, ut pro Vareno, iter per agros et loca sola faceret cum Pompuleno, in Ancharianam incidisse dixerunt, deinde Pompulenum occisum esse, illico eo fieri vellet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 315:3)
quaedam contradictiones natura sunt singulae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 316:4)
eadem adversus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus vitiis diversis laborant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 324:1)
et scilicet multo magis in scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, verum etiam materiae ipsae sic plerumque finguntur, ut dici pro parte altera possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 324:3)
declamatores vero inprimis sunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum adversarium fingant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 330:2)
nam loco a petitore primo contradictione uti qui possumus, ubi vera res agitur, cum adversarius adhuc nihil dixerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 333:2)
At quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 336:1)
nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 337:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION