라틴어 문장 검색

Si enim relatio fiat per unam et simplicem formam, quam dat superior et accipit inferior motor, verum est, quod superiori movente de necessitate movetur inferior;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:2)
Et ideo istae qualitates, per contrarietatem inventam in materia et diversitatem dispositionum materiae saepe excludunt effectus motus caelestis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:7)
Si igitur apprehensa sint contraria motui caelesti, excludunt effectum eius, sicut per contrarias dispositiones excluditur a corpore.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:6)
Per convenientes autem motui caelesti dispositiones corporales et apprehensiones animales iuvatur caelestis effectus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:7)
Et hoc est quod dicit Messehallach, quod caelestis effectus, quem ille alatir vocat, iuvatur a sapiente astronomo, sicut in producendis terraenascentibus iuvatur aratione et seminatione.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:8)
alio modo, prout est instrumentum intelligentiae moventis et hoc modo effectus eius efficitur in anima sensibili per formas corporum et in anima intellectuali per formas illuminationum, quia, sicut diximus, formae, quae fiunt in aliquo, fiunt in ipso secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem dantis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:7)
(13) Ad dictum Gregorii dicendum est, quod ipse loquitur de fato, secundum quod a quibusdam philosophis et haereticis necessitatem rebus imponere dicebatur, secundum quod dicit poeta de Paride:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 15:1)
Consequenter quaeritur, utrum fatum necessitatem rebus imponat.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 1:1)
ergo et fatum est necessarium et necessitatem rebus imponit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 2:3)
ergo videtur, quod fatum rebus fatalibus imponat necessitatem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 3:4)
cum autem fatum sit vinculum, per quod inferiora trahuntur ad superiora, videbitur fatum necessitatem imponere rebus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 4:3)
ergo dispositio superiorum adhaerens inferioribus necessitatem imponit eis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 5:3)
contingenter igitur se habet ad res et non imponit necessitatem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 7:4)
(3) Ad tertium dicendum, quod licet fortiora sint superioria quam inferioria, tamen ex impotentia inferiorum contingit, quod non omnia possunt assequi superiorum effectus, et quoad hoc ex parte ipsorum solvitur vinculum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 12:1)
et similiter mutatio et alteratio inferiorum dissonantiam facit ab effectu superiorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION