라틴어 문장 검색

Pro dolor, multi conatus ad quaerendas aptas solutiones ambitalis discriminis ad nihilum saepe recidunt non solum ob potentium recusationem, sed etiam ceterorum ob neglegentiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:4)
Fines non sunt neque politica socialiave saepimenta quae patiuntur nos segregari, ideoque ne locus quidem est neglegentiae globalizationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:8)
Quocirca verum quoque est neglegentiam vel immanitatem adversus alias huius mundi creaturas quodammodo in homines tractandos semper recidere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:2)
Hoc tamen non debet in oblivionem adducere solitudinis neglegentiaeque condicionem quas etiam quidam incolae regionum ruralium patiuntur ubi servitia essentialia non perveniunt et operarii adstant in servitutem redacti ac destituti iuribus et exspectationibus vitae dignioris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 200:2)
Hoc secum fert ut quis etiam agnoscat suos errores, peccata, vitia vel neglegentias, toto corde eum paeniteat, intrinsecus mutet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 278:2)
ne tanto imperio maneat pietate repulsa crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit, inque fidem Christi pleno transfertur amore.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권161)
Num meam saevitiam veritus es?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 232)
num tu quae tenuit dives Achaemenes aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes permutare velis crine Licymniae plenas aut Arabum domos, cum flagrantia detorquet ad oscula cervicem aut facili saevitia negat quae poscente magis gaudeat eripi, interdum rapere occupet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 125)
ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum studio atque omnium bona existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa neglegentiae fleri non potest.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 4:4)
ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:5)
tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장3)
Quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장15)
opulentia neglegentiam tolerabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장16)
Igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장2)
Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum, Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequiuisset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION