라틴어 문장 검색

Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum ".
(불가타 성경, 호세아서, 9장16)
Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장25)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)
nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장4)
Accipe in huius modi arrogantiae leuitate quam festiue aliquis illuserit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:10)
Nequaquam, uerum uti est ita quoque esse optimam censet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:24)
Hoc a Cordubensibus nequaquam poterat animadverti.
(카이사르, 히스파니아 전기 4:3)
cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:2)
Quod cum tardius fieret quam periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octavi non poterant, navibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra imposuit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:5)
Accidisse igitur his, quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint.
(카이사르, 내란기, 1권 85:11)
sed freti amicitia Caesaris et stulta ac barbara arrogantia elati despiciebant suos stipendiumque equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant.
(카이사르, 내란기, 3권 59:4)
Caesaris copiae nequaquam erant tantae, ut eis, extra oppidum si esset dimicandum, confideret.
(카이사르, 내란기, 3권 109:2)
Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 33장4)
Postea quam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 46장4)
Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris expectavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 23장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION