라틴어 문장 검색

Zeno igitur naturam ita definit ut eam dicat ignem esse artificiosum ad gignendum progredientem via.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:2)
magnus sane locus est et a vestris Cotta vexatus, ac nimirum vobiscum omne certamen est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:2)
Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus, qui idem aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:3)
ex quo videlicet iudicamus quid ex quibusque rebus efficiatur, idque ratione concludimus, singulasque res definimus circumscripteque conplectimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:4)
nimirum recte;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 88:1)
Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante definire, quid sit officium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 9:1)
Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt propugnantem pro aequitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:3)
Atque illud superius sic fere definiri solet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 124:3)
Quae autem pars subiecta generi est, earn sic definiunt, ut id decorum velint esse, quod ita naturae consentaneum sit, ut in eo moderatio et temperantia appareat cum specie quadam liberali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 124:5)
Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis, ut modestia sit scientia rerum earum, quae agentur aut dicentur, loco suo collocandarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:3)
nam et ordinem sic definiunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:5)
Sapientia autem est, ut a veteribus philosophis definitum est, rerum divinarum et humanarum causarumque, quibus eae res continentur, scientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 7:4)
posse enim liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum est pecuniae fructus maximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:4)
Nimirum enim inops ille, si bonus est vir, etiamsi referre gratiam non potest, habere certe potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:6)
sed si res in contentionem veniet, nimirum Themistocles est auctor adhibendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION