라틴어 문장 검색

insignis nobilitas aut magna patrum merita principis dignationem etiam adulescentulis adsignant:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 2:1)
nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 1:2)
Gnaeus Iulius Agricola, vetere et inlustri Foroiuliensium colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum habuit, quae equestris nobilitas est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 1:1)
Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 1:1)
quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito quid aliud adstruere fortuna poterat?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 3:2)
nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissimum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장13)
Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adiecisse:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장3)
est tibi frater pari nobilitate, natu maior, dignus hac fortuna nisi tu potior esses.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장6)
'Nihil adrogabo mihi nobilitatis aut modestiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장1)
vetus in familia nobilitas, magnae opes:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장4)
atque etiam Othoni quibusdam diebus populus et miles, tamquam nobilitatem ac decus adstruerent, Neroni Othoni adclamavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 78장6)
postquam id Romae compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, Fulvus Aurelius et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, legati legionum, consularibus ornamentis donantur, laeto Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장14)
strepitus telorum et facies belli, [et] militibus ut nihil in commune turbantibus, ita sparsis per domos occulto habitu, et maligna cura in omnis, quos nobilitas aut opes aut aliqua insignis claritudo rumoribus obiecerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장3)
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장5)
satis sibi nominis, satis posteris suis nobilitatis quaesitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION