라틴어 문장 검색

Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Galliam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 12:1)
propterea magnam armati matrem comitantur, aut quia significant divam praedicere ut armis ac virtute velint patriam defendere terram praesidioque parent decorique parentibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:16)
E tenebris tantis tam clarum extollere lumen qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis vestigia signis, non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitari aveo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:1)
simulque Postumianum, qui forum defensionum dignatione nobilitat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:4)
ex quo concessum ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta dumtaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 14:2)
Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:1)
— Et nos aliquod nomenque decusque Gessimus, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 6:4)
Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis, Et praedulce decus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 8:2)
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:3)
Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam Detulit in terras?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 1:1)
magnumque decus, ferroque petendum, Plus patria potuisse sua;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:12)
Iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi, Aeternumque decus, quod non impulsa, nec ipso Strata metu, tenuit flagrantis in omnia belli Praecipitem cursum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:49)
- At Brutus, in aequore victor, Primus Caesareis pelagi decus addidit armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:80)
O decus Haemonidum, populis quae pandere fata, Quaeque suo ventura potes divertere cursu, Te precor, ut certum liceat mihi noscere finem, Quem belli Fortuna paret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:42)
O decus imperii, spes o suprema senatus, Extremum tanti generis per saecula nomen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION