라틴어 문장 검색

Multiplex vero superparticularis ostenditur, cum ad secundum versum omnes, qui sunt quinti versus serie comparantur, vel qui sunt in septimo, vel qui sunt in nono, atque ita si in infinitum sit ista descriptio, in infinitum huius proportionis species procreabuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De eorum exemplis in superiori formula inveniendis. 1:5)
Et si nonum locum rursus adspicias, tetragonos pernotabis cclvj et mmmmmmdlxj;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 4:5)
Tertia vero inter has sequentes quattuor, nona autem in ordine proportio est, quando tribus terminis positis quam proportionem medius terminus ad parvissimum custodit, eam retinet extremorum differentia ad minorum differentiam comparata, ut iiij vj vij. Etenim vj ad iiij sesqualter est, quorum est differentia binarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:10)
Inter iiij tertia nona iiij vj vij
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Dispositio decem medietatum 10:1)
Vesper seras nuntiat umbras
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 14:1)
Ipse cum cohortibus vii quae ex veteranis legionibus in classe cum Sulpicio et Vatinio rem gesserant, ex oppido Ruspina egressus proficiscitur ad portum qui abest ab oppido milia passuum duo, ibique classem sub vesperum cum ea copia conscendit.
(카이사르, 아프리카 전기 10:3)
Caesar ab eo opere cum iam sub vesperum copias in castra reduceret, magno incursu cum omni equitatu levique armatura Iuba Scipio Labienus in legionarios impetum fecerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 52:1)
Postquam eos abhorrere videt, reducit sub vesperum legiones in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 73:7)
Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio evocantur.
(카이사르, 내란기, 1권 3:1)
Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 20:1)
Sub vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub armis proxima nocte conquiescit.
(카이사르, 내란기, 1권 41:10)
Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit;
(카이사르, 내란기, 1권 45:1)
Sed nonae legionis milites elati studio, dum sarcire acceptum detrimentum volunt, temere insecuti longius fugientes in locum iniquum progrediuntur et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt.
(카이사르, 내란기, 1권 45:3)
Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant.
(카이사르, 내란기, 2권 43:3)
In his cum legio Caesaris nona praesidium quoddam occupavisset et munire coepisset, huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius occupavit nostrosque opere prohibere coepit et, cum una ex parte prope aequum aditum haberet, primum sagittariis funditoribusque circumiectis, postea levis armaturae magna multitudine missa tormentisque prolatis munitiones impediebat;
(카이사르, 내란기, 3권 45:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION