라틴어 문장 검색

nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장4)
Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxima invidia in gratiam et fauorem nobilitatis Iugurtha veniret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장10)
Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장26)
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:1)
Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:3)
" Quid terrarum iuvare novitas potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:4)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem, quam insolitae rei novitas simul ac foeditas fecerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 3:2)
magna autem pars est apud imperitos mali novitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 34:3)
novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:4)
Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 13:3)
Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 4:4)
Stupebant omnes novitate rei attoniti, negabant hoc unquam factum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:12)
Nempe loci commutatio.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 27:2)
Ne angustare videar vim eius et quidquid pessimum in se habet subtrahere, hanc commutationem loci sequuntur incommoda :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION