라틴어 문장 검색

Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 146)
Pater, si ex me illa liberos vellet sibi, Aut se esse mecum nuptam, satis certo scio Non me clam haberet quod celasse intelligo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 462)
quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret scio, Ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 162)
Nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregate est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 250)
Egone illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1147)
gnatam inveni nuptam cum tuo tilio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 3144)
te suis matres metuunt iuvencis, te senes parci miseraeque nuper virgines nuptae, tua ne retardet aura maritos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 85)
Extremum Tanain si biberes, Lyce, saevo nupta viro, me tamen asperas porrectum ante foris obicere incolis plorares Aquilonibus audis, quo strepitu ianua, quo nemus inter pulcra satum tecta remugiat ventis et positas ut glaciet nives puro numine Iuppiter?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 101)
o quamvis neque te munera nec preces nec tinctus viola pallor amantium nec vir Pieria paelice saucius curvat, supplicibus tuis parcas, nec rigida mollior aesculo nec Mauris animum mitior anguibus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 104)
sive te rupes et acuta leto saxa delectant, age te procellae crede veloci, nisi erile mavis carpere pensum regius sanguis dominaeque tradi barbarae paelex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2721)
nupta iam dices "ego dis amicum saeculo festas referente luces reddidi carmen docilis modorum vatis Horati."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 66)
ut Argonautas praeter omnis candidum Medea mirata est ducem, ignota tauris inligaturum iuga perunxit hoc Iasonem, hoc delibutis ulta donis paelicem serpente fugit alite.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 36)
"indormit unctis omnium cubilibus oblivione paelicum?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 515)
hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.16)
Occidit Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 310:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION