라틴어 문장 검색

inde per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraculum aditurus Delphos ascendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 257:1)
intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in cives, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia omnia non obiecta esse Romanis volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 45:1)
et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se, levi aura spei obiecta quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 406:1)
et haec quidem mihi tamquam causam dicenti reo obiecta sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 436:1)
ego haec, Q. Marci et A. Atili, quae aut a vobis obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio ut aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente fecerim quam quomodo id vos factum accipiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 449:1)
ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probis diem dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 90:1)
itaque et octo navis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum Issensium navium insulae praeerat - duo milia militum in eas naves sunt imposita, quae M. Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Italiae, quae obiecta Illyrico est, conscripsit - , et consul Hostilius Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 103:1)
Romanus ad Clitas,quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 135:1)
pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros - trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem - , et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 359:1)
Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, postquam a me abiit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 197)
Numquae advenienti aegritudo obiecta est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 623)
" Hoc, malignissima capita et optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 91:2)
vel per hebetationem objecti per interpositionem medii talis, quod objectum debilitet, non annihilet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 397:2)
6. Sextum autem genus, ubi impeditur sensus propter nobilitatem objecti, recipit deductionem, vel per elongationem majorem objecti a sensu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 397:1)
Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt.
(아풀레이우스, 변명 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION