라틴어 문장 검색

"Si non mentis inops fraudataque sensibus aetas praeberet veniam, numquam haec opprobria linguae turpia Danuvius me sospite ferret inultus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:195)
neque enim feralis praeda moratur, sed iustos praebent stimulos monumenta doloris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:242)
alter in alterius redditur ore parens, et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam13)
praebetur origo per cinerem, moritur te non pereunte senectus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix46)
Orphea cum primae sociarent numina taedae ruraque conpleret Thracia festus Hymen, certavere ferae picturataeque volucres, dona suo vati quae potiora darent, quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae praebuerant dulci mira theatra lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam1)
illis, quam propriam ducunt ab origine, sortem oramus praebere velis annique futurum devoveas venientis iter.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:74)
qualis purpureas praebebat candida vestes numinibus Latona suis, cum sacra redirent ad loca nutricis iam non errantia Deli, illa feros saltus et desolata relinquens Maenala lassato certis venatibus arcu, Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis extincto Pythone gerens;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:88)
Sed non ulterius te praebuit urbibus aula:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:17)
cumque omnia secum duceret et requiem membris vesana negaret, invenit pulmonis opem madidumque furenti praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:137)
praebenda vigil custodia vallo.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:181)
gens, qua non Scythicos diffusior ulla Triones incoluit, cui parvus Athos angustaque Thrace, cum transiret, erat, per te viresque tuorum fracta ducum lugetque sibi iam rara superstes, et, quorum turbae spatium vix praebuit orbis, uno colle latent.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:288)
ipse tibi famulas praeberet Pegasus alas portaretque libens melioraque pondera passus Bellerophonteas indignaretur habenas.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:336)
cognata potestas excepit Tyrio venerabile pignus in ostro lustravitque tuos aquilis victricibus ortus miles et in mediis cunabula praebuit hastis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:6)
Inventa secuit primus qui nave profundum et rudibus remis sollicitavit aquas, qui dubiis ausus committere flatibus alnum quas natura negat praebuit arte vias:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:1)
"O maxime noctis arbiter umbrarumque potens, cui nostra laborant stamina, qui finem cunctis et semina praebes nascendique vices alterna morte rependis, qui vitam letumque regis (nam quidquid ubique gignit materies, hoc te donante creatur debeturque tibi certisque ambagibus aevi rursus corporeos animae mittuntur in artus):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION