라틴어 문장 검색

quo impetrato, cui dubium est quin et a nobis aversuri sint non eas modo civitates quae liberabuntur, sed etiam veteres stipendiarias nostras, ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios, re vera subiectos imperio et obnoxios habituri sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 605:2)
per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 414:1)
et mater dedita viro erat et vitricus, quia tutelam ita gesserat ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 94:1)
optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 311:1)
iste enim est cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 122:1)
arbores quae obnoxiae frigoribus sunt, deusserat cunctas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 533:2)
Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 640:1)
confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optimates opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 141:1)
quae serva atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 485:3)
si partem, ambo infirmos distractis viribus et omnibus iniuriis profecto obnoxios fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 214:2)
Hic eventus Aetolorum causae in omnibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflavit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit quos aliqua parte suspicio favoris in regem contigerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 368:1)
obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 435:1)
sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet, maximas opimitates, gaudio exfertissimas suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii, nostro devincti beneficio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 218)
Ne obnoxius filio sim et servo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2199)
Obnoxii ambo vobis sumus propter hanc rem, quom quae volumus nos copia est ea facitis nos compotes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 142)

SEARCH

MENU NAVIGATION