라틴어 문장 검색

Quae conclusiones idcirco ratae sunt quod in disiunctione plus uno verum esse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 1:10)
atque ex eis conclusionibus quas supra scripsi prior quartus posterior quintus a dialecticis modus appellatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 2:1)
Ex eis modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quo est tota fere διαλεκτική. Sed ne hae quidem quas exposui ad hanc institutionem necessariae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 2:11)
cum autem erit talis causa, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장1)
nos autem volumus beatissimam, idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 47:4)
Stoicorum quidem facilis conclusio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:1)
& propterea eadem semper conclusio, quae igitur debet omnes intersectiones simul complecti & indifferenter exhibere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:13)
Casus caeteros, qui conclusiones minus elegantes exhibent, sigillatim percurrere longum esset:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 60:6)
Lucem successive propagari & spatio quasi decem minutorum primorum a Sole ad Terram venire, jam constat per Phaenomena Satellitum Jovis, Observationibus diversorum Astronomorum confirmata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:2)
Atque has conclusiones in rebus practicis abunde satis accuratas esse censeo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 47:1)
emerget in observatione prima 2/193 = A + B + C, in secunda 2 ÷ 90½ = 4A + 8B + 16C, in tertia 8/30 aequ.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 88:2)
Continet Leuca Gallica hexapedas 2500, adeoque sonus tempore 13 vel 14 secundorum, ex Observatione Robervalli, confecit pedes Parisienses 7500, ac tempore minuti unius secundi pedes Parisienses 560, Anglicos verò 600 circiter.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:22)
Multum differunt hae Observationes ab invicem, & computus noster medium locum tenet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:23)
Quinetiam accuratioribus postea Observationibus definivi quod longitudo penduli major esse deberet quàm digitorum quinque cum semisse, & minor quàm digitorum octo;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:31)
Obtinent autem hae Regulae in Planetis utrisque quam accuratissimè, quatenus observationes Astronomicae hactenus prodidêre.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION