라틴어 문장 검색

inmunisque s. aliena ad pabula f. bene dixit 'inmunis fucus' a labore scilicet, ventri tantum indulgens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2441)
Carpathium mare inter Rhodum et Alexandriam, quod obesse dicitur a Carpatho insula, ut Lucilius "Carpathium mare transvectus cenabis Rhodi". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3864)
"Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis opinionibus implicemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:7)
nec enim indulgemus epulis aut convivium mero ducimus, sed gravitate hilaritatem temperamus casto sermone;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:4)
"utique indulgere posset aliquantum cuius est totum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:17)
"Quis autem ille qui dubitat, vernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam veris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:3)
atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:5)
molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:3)
Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna atque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum iis vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 27:1)
nam cum appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit consulto, quod sibi obsit, quia sit sibi inimicus, cum id sua causa faciet, et oderit se et simul diliget, quod fieri non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 38:3)
quin etiam obest plerumque iis qui discere volunt auctoritas eorum qui se docere profitentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 10:3)
multi enim et cum obesse vellent profuerunt et cum prodesse offuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:9)
Videndum est enim, primum ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri et ceteris, deinde ne maior benignitas sit quam facultates, tum ut pro dignitate cuique tribuatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:2)
Nam et qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodesse velle videantur, non benefici neque liberales, sed perniciosi assentatores iudicandi sunt, et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, ut si in suam rem aliena convertant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:4)
Earumque item rerum, quae noceant et obsint, eadem divisio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION