라틴어 문장 검색

Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
Ad vota sua omni via tendunt et in- honesta se ac difficilia docent coguntque, et ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum dedecus, nec dolent prava se sed frustra voluisse.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:4)
Quid, quod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus turpes dedecus suum quam honestos egregia delectant ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 37:1)
Summo te dedecore liberaui;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.39)
Vix uictoria dedecus elui potest;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 4:6)
O graue maiorum uirtutis dedecus!
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 6:1)
At ego niaximum tuideo dedecus futurum reipublicae nostrae, si Xerses nihil prius in Graecia uicerit quam Laconas.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 9:4)
Cetera lasciviae ingenia etiam voluptatibus vestris per deorum dedecus operantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:1)
Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra, nec divinitas deputanda est quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit, aemulis suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 8:3)
Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 16:3)
Sicine exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 2:2)
cum commune Romani nominis tum praecipue id domus suae dedecus fore, si Anci regis virili stirpe salva non modo advenis, sed servis etiam regnum Romae pateret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 416:1)
ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 596:1)
non inviderunt laude sua mulieribus viri Romani - adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur, - monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 438:2)
nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum adcelerare aut, si aliud nihil, stare instructos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 475:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION