라틴어 문장 검색

Sed Praetextatus, ut erat in omnes aeque placidus ac mitis, ut admitterentur missis obviis imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:3)
Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:3)
pergenti deinde ad se obviam misit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:3)
Is quondam cum incederet elaboratus ad speciem, collegae de iniuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obvius offensu fortuito structuram togae destruxerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 5:1)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
Obvius ambustum torrem Corinaeus ab ara Corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti Occupat os.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 10:4)
— Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset, — Auri sacra fames, et, ne obtundam nota referendo, mille sententiarum talium aut in ore sunt singulorum aut obviae intentioni legentis occurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 7:4)
sicuti est vestibulum in sermonibus celebre atque obvium verbum, non omnibus tamen qui illo facile utuntur liquido expectatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:3)
quibus si occurris obvius, expecto quid referas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:4)
672 Bella per Emathios plus quam civilia campos Iusque datum sceleri canimus, populumque potentem In sua victrici conversum viscera dextra, Cognatasque acies, et rupto foedere regni, Certatum totis concussi viribus orbis In commune nefas, infestisque obvia signis Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권25)
Non constitit usquam Obvia turba duci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:44)
Obvia praebentur fatorum munere bella.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:32)
Ut primum rostris crepuerunt obvia rostra, In puppim rediere rates, emissaque tela Aera texerunt vacuumque cadentia pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:17)
Campos eques obvius omnes Abstulit, et siccis inclusit collibus hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:5)
Vix cuncta locuto Caesare, quemque suum munus trahit, armaque raptim Sumpta viris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION