라틴어 문장 검색

Sed quum eadem omnibus convenire non possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adjuvat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 4:3)
atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent, summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 3:7)
et per has occasiones paulatim eum educere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 5:6)
Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 1:3)
Etenim si exiguo numero periclitandum sit, in quo maior cura temeritati medetur, possum aliquatenus conivere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 2:4)
Id autem stagnum vel exciditur in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore construitur opere signino.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:4)
Nam oleae rara est occasio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 3:4)
sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장4)
qua occasione Caesar, validus alioqui spernendis honoribus et respondendum ratus iis quorum rumore arguebatur in ambitionem flexisse, huiusce modi orationem coepit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장2)
manebat quippe suspicionum et credendi temeritas quam Seianus augere etiam in urbe suetus acrius turbabat non iam occultis adversum Agrippinam et Neronem insidiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장9)
in nurum ne id quidem confingere ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusavit, magno senatus pavore ac silentio, donec pauci quis nulla ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem gratiae trahuntur) ut referretur postulavere, promptissimo Cotta Messalino cum atroci sententia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장7)
ipse ad occasiones intentus, longa apud Ostiam Caesaris mora, duas paelices, quarum is corpori maxime insueverat, largitione ac promissis et uxore deiecta plus potentiae ostentando perpulit delationem subire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장4)
etiam libertorum si quis incorrupta fide, depellitur tali occasione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장8)
tum Agrippina, sceleris olim certa et oblatae occasionis propera nec ministrorum egens, de genere veneni consultavit, ne repentino et praecipiti facinus proderetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장2)
reputaret tenebras et vigilatam convivio noctem omniaque temeritati et inscitiae propiora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION