라틴어 문장 검색

quia ex eo quod causa secunda recipit a prima, influit super causatum ad modum recipientis et repercutientis radium, propter quod causa prima est magis causa. 57.
(단테 알리기에리, Epistolae 113:15)
Propter quod patet quod omnis essentia et virtus procedat a prima, et intelligentie inferiores recipiant quasi a radiante, et reddant radios superioris ad suum inferius, ad modum speculorum.
(단테 알리기에리, Epistolae 114:8)
64. Bene ergo dictum est, cum dicit quod divinus radius, seu divina gloria, 'per universum penetrat et resplendet':
(단테 알리기에리, Epistolae 116:1)
Et cum omnis vis causandi sit radius quidam profluens a prima causa, que Deus est, manifestum est quod illud celum quod magis habet rationem cause, magis de luce divina recipit.
(단테 알리기에리, Epistolae 119:9)
Et cum omnis perfectio sit radius Primi, quod est in summo gradu perfectionis, manifestum est quod celum primum magis recipit de luce Primi, qui est Deus. 73.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:8)
Veritas autem questionis patere potest non solum lumine rationis humane, sed etiam radio divine auctoritatis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:16)
vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, celique meatus describent radio, et surgentia sidera dicent:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 19:2)
Hic tamen sceptro populos regebat, quos videt condens radios sub undas Phebus extremo veniens ab ortu, quos premunt septem gelidi triones, quos nothus sicco violentas estu torret, ardentes recoquens arenas.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:1)
quia motus eius est a motore proprio, influentia sua est a propriis eius radiis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:54)
Lis de terris occasum inter et septentrionem positis, quae in Virginia primum agitari coepta, summo studio a Britannia magna suscepta fuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.50)
Ducis occasu copiae adeo exanimatae erant, ut sese fugae mandaverint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.63)
Festinato sol cursu occasum petit, et misericordiam domini celatura nox advenit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 12:2)
per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis, per calamos venatricis pharetramque puellae perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII29)
Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insemel regna veniebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 1:1)
si locum et spatium, commissum est intra Italiam, inde se in Galliam Hispaniamque deflexit re-versumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessa-liaque consedit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION