라틴어 문장 검색

Sunt enim optimae, quoniam animus omnis occupationis expers operibus suis vacat et modo se levioribus studiis oblectat, modo ad considerandam suam universique naturam veri avidus insurgit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 140:3)
Quem nemo adversus te animum gerit, eum esse tu credis fratris tui, ut cruciatu tui noceat tibi, ut te velit abducere ab occupationibus tuis, id est a studio et a Caesare ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 26:3)
Omnium somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 38:2)
C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 104:1)
studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem occupationem proficiente solacio transeunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 7:3)
Maior est excusatio et iustior hominem esse quam puerum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 49:5)
Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica via erraverit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 50:2)
Deinde fortasse ipsi quoque artifices excusationes iustas afferent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 139:3)
Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:4)
referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:8)
paranti deinde excusationem obstitit et " Fruere," inquit, " mi Pollio, fruere!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 145:3)
ideo detractis oblectationibus, quas ipsae occupationes dis- currentibus praebent, domum, solitudinem, parietes non fert, invitus aspicit se sibi relictum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:2)
Et haec refugienda sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur, nec accedendum eo, unde liber regressus non sit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 63:2)
Non est quod excusatione aetatis utaris:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.14)
seu quoscumque alios videre fratres cordi utrique fuit, quibus vacasse laudandam reor occupationem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium109)

SEARCH

MENU NAVIGATION