라틴어 문장 검색

Nos certe cogitationem suscepimus et curam adhibuimus, ut quae a nobis proponentur non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:2)
Idola et notiones falsae, quae intellectum humanum jam occuparunt atque in eo alte haerent, non solum mentes hominum ita obsident, ut veritati aditus difficilis pateat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 78:1)
Nisi enim per multa jam saecula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:2)
atque etiam aliis se venditent, ad existimationem meliorem comparandam de iis in quibus occupati sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:4)
At aevo superiori, durante periodo illa secunda apud Romanos, potissimae philosophorum meditationes et industriae in morali philosophia (quae ethnicis vice theologiae erat) occupatae et consumptae fuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:10)
et postquam nullum dari finem repetitionibus observaverit, quamque homines eadem agant et loquantur, ab admiratione varietatis transibit ad miraculum indigentiae et paucitatis earum rerum quae hominum mentes adhuc tenuerunt et occuparunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:2)
a quibus nihilominus per angustias praecepti excludetur, nec fructum capiet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:8)
adeo ut aqua tepida, si manus frigore occupetur, sentiatur esse calida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 182:2)
Nam per motum attritionis inducitur calor absque aliquo calido praecedente, unde excluditur calefactivum a forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:3)
Prima igitur differentia ea est, quod calor sit motus expansivus, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, et recipiendi se in majorem sphaeram sive dimensionem quam prius occupaverat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:1)
Itaque papyrus, quae sicca cum fuerit alba est, at madefacta (excluso aere et recepta aqua) minus alba est et magis vergit ad diaphanum, similem habet rationem cum instantiis supradictis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:3)
consentaneum est prorsus, ut opera, quae jampridem in potestate hominis fuerunt (quasi provinciae antea occupatae et subactae), notentur et numerentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:4)
aut contra, in quo natura inquisita perpetuo fugiat atque ex comitatu excludatur, ut hostis et inimicus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:4)
Etiam ova aliquando excluduntur per calorem ignis, id quod prorsus imitatur calorem animalem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:18)
vel quod non sit aliqua amplior moles aquarum, sed quod eaedem aquae (non aucto quanto suo) extendantur sive rarefiant, ita ut majorem locum et dimensionem occupent, et rursus se contrahant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION