라틴어 문장 검색

Atque ut in rebus solent afflictis, ambigentes cuinam deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae, passim qua cuique proximum videbatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 8:1)
Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit, femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam, anhelo cursu rependo, ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae, ad calles aptandas aedificatae, densius constringebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 11:1)
Inter incertos nos et ancipites, quibus occurri deberet, instantibus supra, an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae, contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes, non numquam et binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti, laniatis corporibus interibant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 6:1)
Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Ursicinum ad commilitium principis ut peditum magistrum reversum, (successisse enim eum Barbationi praediximus), obtrectatores excipiunt, primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 1:1)
Eisdemque adventantibus, in suburbanis princeps occurrit, et ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens, animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent ire, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 12:1)
Quae dum ita prospere succedunt et caute, Constantius accitum Arsacen Armeniae regem, summaque liberalitate susceptum, praemonebat et hortabatur, ut nobis amicus esse perseveraret et fidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 1:2)
Mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro, tutius graderentur, stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostium invaderentur excursu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 8장 4:1)
re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium afferente, id elegit potissimum, ut vehiculis publicis impositum paulatim praemitteret militem, imminentis casus atrocitati velocius occursurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 7:2)
Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli, antequam pubescat validius, celeritatis remediis oppressuri?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 14:1)
nec occurrebat magistro equitum provinciae rector nec contingi ab eo civile negotium permittebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 2:3)
Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 15:1)
Cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles consedisse, angorem animi tacitis fletibus indicans, pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius illacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 4:1)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona, aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 23:1)
Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis alluit mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION