라틴어 문장 검색

quorum e numero L. Pituanius saxo deiectus est, in P. Marcium consules extra portam Esquilinam, cum classicum canere iussissent, more prisco advertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장7)
deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut olim apud Germanos, vagis incursibus aut disiectas per catervas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장3)
exim ventum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani imperii, quod nunc rubrum ad mare patescit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장3)
erat inter Gotones nobilis iuvenis nomine Catualda, profugus olim vi Marobodui et tunc dubiis rebus eius ultionem ausus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장2)
qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus qui venenum in Pyrrum regem vetuerant prodiderantque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장2)
haud enim frustra placitum olim ne feminae in socios aut gentis externas traherentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장2)
neque enim, ut olim, obsideri urbem bellis aut provincias hostilis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장4)
et Ancharius Priscus Caesium Cordum pro consule Cretae postulaverat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum omnium accusationum complementum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장2)
nobilitas ambobus et maiorum bona facta eoque Romana civitas olim data, cum id rarum nec nisi virtuti pretium esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장2)
Fine anni Clutorium Priscum equitem Romanum, post celebre carmen quo Germanici suprema defleverat, pecunia donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso composuisse quod, si extinctus foret, maiore praemio vulgaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장1)
'si, patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria voce Clutorius Priscus mentem suam et auris hominum polluerit, neque carcer neque laqueus, ne serviles quidem cruciatus in eum suffecerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장2)
ceteri sententiam Agrippae secuti, ductusque in carcerem Priscus ac statim exanimatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 51장2)
quid enim primum prohibere et priscum ad morem recidere adgrediar?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장8)
cur ergo olim parsimonia pollebat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장8)
dites olim familiae nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION