라틴어 문장 검색

votumque est, ut tantum exulceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 5:3)
carmina nec superis nec displicuere Tonanti, cum teneris nossent congrua vota modis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:3)
"quonam usque verendus cunctatur mea vota socer?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:11)
regalibus adnue votis:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:74)
"Dive parens, seu te complectitur axis Olympi, seu premis Elysias animarum praemia valles, en promissa tibi Stilicho iam vota peregit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:191)
quodcumque parant hoc omine fata, Eutropius cervice luat sic omnia nobis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:13)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)
Postquam obsitus aevo semivir excelsam rerum sublatus in arcem, quod nec vota pati nec fingere somnia possent, vidit sub pedibus leges subiectaque colla nobilium tantumque sibi permittere fata, qui nihil optasset plus libertate mereri, iamiam dissimulat dominos alteque tumescunt serviles animi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:97)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
infaustum populis in se quoque vertitur omen;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:6)
stant omina vestri consulis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:6)
quam, numina, poenam servatis sceleri, cuius tot cladibus omen constitit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:25)
advolvi genibus, contingere dextram ambitus et votum deformibus oscula rugis figere.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:42)
at soror et, si quid portentis creditur, uxor mulcebat matres epulis et more pudicae coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:56)
obstipuere truces omen Corybantes et uno fixa metu tacitas presserunt orgia buxos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:172)

SEARCH

MENU NAVIGATION