라틴어 문장 검색

Quo iustius peto primum ut errori, si quis est error, tribuas veniam, deinde medearis scientia tua cui semper fuit curae, sic iura publica ut privata sic antiqua ut recentia sic rara ut adsidua tractare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 10:2)
Occurrendum ergo augescentibus vitiis et medendum est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 3:1)
Medendi una ratio, si non nummo sed partibus locem ac deinde ex meis aliquos operis exactores, custodes fructibus ponam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 3:2)
quantus apud Danaos Podalirius arte medendi, Aeacides dextra, pectore Nestor erat, quantus erat Calchas extis, Telamonius armis, Automedon curru, tantus amator ego.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 109:1)
"sistite vos lacrimas, ipsa medebor"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권107)
Dum visum mortale malum tantaeque latebat causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 45:2)
Nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes erumpit clades, obsuntque auctoribus artes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:6)
egredior silvamque peto, victorque per herbas Aura veni dixi, nostroque medere labori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:10)
saepe, ut medeatur amori, praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:8)
fer, precor" inquit "opem nostroque medere timori!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:6)
Nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando, fineque nil opus est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 4:8)
Funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:2)
"ast alii pietatis amor placidumque medendi ingenium, recreans homines, mortalia servans."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 139)
"medere, quaeso, carnifex, tantis malis, concide, carpe fomitem peccaminum, fac ut resecto debilis carnis situ dolore ab omni mens supersit libera nec gestet ultra quod tyrannus amputet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1201)
"date hunc, revulsis qui medetur ossibus aut fracta nodis sarciens conpaginat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1376)

SEARCH

MENU NAVIGATION