라틴어 문장 검색

Insignes pristini sapientes, hac in re, in periculum venirent ne dissipanti ex strepitu notitiarum eorum sapientia exstingueretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:2)
Educatio ad responsalitatem pro ambitu potest excitare varias consuetudines quae directe graviterque recidunt in ambitus curam, quae vult vitare ne adhibeatur materia plastica vel chartea, minuere aquae consumptionem, differentia eiectamenta segregare, coquere solumodo quantum rationabiliter edi potest, attente tractare alias creaturas viventes, publicis vehiculis uti vel idem vehiculum inter varias personas communicare, arbores plantare, luminaria inutilia exstinguere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:7)
Sicut cum corde transfixo ploravit mortem Iesu, nunc doloris miseretur pauperum crucifixorum et creaturarum huius mundi exstinctarum ab humano imperio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:2)
« Nec quisquam unquam exstitit, qui mortem propter fidem in solem oppeteret ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:11)
4. Instat igitur ut lucis natura, quae ad ipsam fidem spectat, recuperetur, quandoquidem cum eius flamma exstinguitur reliquae quoque luces extenuantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:1)
sed tamen hic corvus cur defuit exitiali forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas oppeteretque super congesta cadavera consul?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2200)
"dicis, ' libenter oppetam, votiva mors est martyri."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.107)
refert repulsus miles ad subsellia plebis rebellis esse Romanum ducem, flagrare cunctos pervicaci audacia, iugulos retectos obstinate opponere, quo gloriosa morte fortes oppetant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.121)
"temptemus igitur ante partem quampiam truncare ferro corporis superstitis, ne morte simpla criminosus multiplex cadat vel una perfidus caede oppetat:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1371)
illa reluctanti genibusque et calcibus instans perfodit et costas atque ilia rumpit anhela, mox spolia exstincto de corpore diripit;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1165)
"O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:10)
te propter eundem exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, fama prior.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:12)
"Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam, ferroque extrema secutam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:17)
intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit, scilicet id magnum sperans fore munus amanti, et famam exstingui veterum sic posse malorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:19)
"Sit satis, Aenide, telis impune Numanum oppetiisse tuis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION