라틴어 문장 검색

Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta.
(불가타 성경, 아모스서, 5장12)
" Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장14)
Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
(불가타 성경, 미카서, 2장2)
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장5)
Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장44)
Et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et tradita est civitas in manu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장50)
et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장64)
Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장75)
" Da nobis dextras, et cessent Iudaei oppugnare nos et civitatem ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장50)
Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장28)
Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장2)
illos autem velut paupertate inopes oppressosque quadam naturae suae inopia minor, quam ipsi sunt, partium summa componit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:5)
Mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:8)
Proelium cum omni fortuna animis acre conseritis ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:35)
Nequit oppressi luminis igne
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION