라틴어 문장 검색

"Nunc si quam salutarem opem periclitanti sorori vestrae potestis afferre, iam nunc subsistite;"
(아풀레이우스, 변신, 5권153)
"nam primi Iovis regalis ales illa repente propansis utrimque pinnis affuit rapax aquila, memorque veteris obsequii, quo ductu Cupidinis Iovi pocillatorem Phrygium sustulerat, opportunam ferens opem deique numen in uxoris laboribus percolens, alti culminis diales vias deserit, et ob os puellae praevolans incipit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:113)
"Superi, tandem meis supremis periculis opem facite, et tu, Fortuna durior, iam saevire desiste:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:6)
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
"Sed omnem pristinam sociorum fortium multitudinem magnasque illas opes exiguo temporis amisi spatio:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:9)
Tunc unus e tribus fratribus incunctanter et paulo liberius respondit, frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de insolentia locupletium consueverint vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:4)
Nam et inferum claustra et salutis tutelam in deae manu posita, ipsamque traditionem ad instar voluntariae mortis et precariae salutis celebrari, quippe cum transactis vitae temporibus iam in ipso finitae lucis limine constitutos, quis tamen tuto possint magna religionis committi silentia, numen deae soleat elicere et sua providentia quodam modo renatos ad novae reponere rursus salutis curricula Ergo igitur me quoque oportere caeleste sustinere praeceptum, quamquam praecipua evidentique magni numinis dignatione iamdudum felici ministerio nuncupatum destinatumque, nec secus quam cultores ceteri cibis profanis ac nefariis iam nunc temperare, quo rectius ad arcana purissimae religionis secreta pervaderem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:7)
"Quin assidua ista numinum dignatione laetum capesse gaudium, et potius exulta ter futurus quod alii vel semel vix conceditur, teque de isto numero merito praesume semper beatum."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:9)
bene vestris utentes opibus;
(ARCHIPOETA, I122)
opes multae sunt iusto sarcina;
(ARCHIPOETA, I126)
huius ope proelia te vicisse scias,
(ARCHIPOETA, V41)
nos poetae pauperes, opum contemptores,
(ARCHIPOETA, IX23)
Sed tamen ille solus divino fultus adminiculo susceptum semel regni gubernaculum, veluti gubernator praecipuus, navem suam multis opibus refertam ad desideratum ac tutum patriae suae portum, quamvis cunctus propemodum lassis suis nautis, perducere contendit, haud aliter titubare ac vacillare, quamvis inter fluctivagos ac multimodos praesentis vitae turbines, non sinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:12)
Laxatis ergo curis mutabilium rerum bona stabilia et certa quaeramus, supervolemus terrenis opibus nostris.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 2:9)
aut nihil aut non multum distabit, ac si cum tua dignatione id ageremus.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION