라틴어 문장 검색

peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:3)
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
licet tamen praecogitare plura et animum ad omnes casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 164:1)
In locum stili sermo successit, ex quo eam partem ad te perferam, quae in lite est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 2:1)
altera res contristabit vires et exhauriet, de stilo dico, altera solvet ac diluet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 2:2)
Invicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut quicquid lectione collectum est, stilus redigat in corpus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 2:3)
Deest illis oratorius vigor stimulique, quos quaeris, et subiti ictus sententiarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 8:4)
Sit aliquid oratorie acre, tragice grande, comice exile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 10:6)
at quorumcumque stilus uelox est, tardior memoria est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 18:2)
et in illo cum omnes oratoriae uirtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:8)
Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae orationi aderat.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:6)
Idiotismos est inter oratorias uirtutes res quae raro procedit:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:5)
genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 2:11)
Cum BASSO certamen illi fuit quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 12:2)
Nisi magnae et multae iniuriae patientiam evicerunt, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION