라틴어 문장 검색

Illic enim erat ejus meditatio, illic animae ejus conversatio, illic ejus prudentia, quae utique intra angustias carnis hujus haerere non solebat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:5)
Corium et carnem me, inquit, induisti, ossibus et nervis intexuisti (Ibid, 11).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:5)
et mors utique est bonum, quae animam a societate carnis hujus absolvit et liberat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:14)
Unde et nos dum in corpore sumus, usum mortis imitantes ablevemus animam nostram ex istius carnis cubili, et tamquam de isto exsurgamus sepulcro.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:10)
Moriatur igitur nobis hoc saeculum, moriatur nobis carnis istius sapientia, quae inimica est Deo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:1)
Anima quoque in hoc corpore tamquam in fidibus musicis, quae sobria est tamen summis, ut ita dicam, digitis velut nervorum sonos, ita pulsat carnis istius passiones, ut consonum reddat morum atque virtutum consentientemque concentum;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:12)
si quis corporis decorem diligit, non ipsum hominem, sed carnis diligit pulchritudinem, quae tamen cito marcescit et defluit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:18)
Animum vincere, iracundiam cohibere, compugnantesque leges carnis et mentis in unum cogere immortalis cujusdam est viri quem inferni porta non ceperit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:11)
et exaltatus mente carnis suae, obliviscebatur Deum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:8)
Ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:1)
Ex his illa lex carnis est, quae legem Apostolicae mentis impugnans, captivam trahebat eam quadam lege peccati.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:6)
ut interficiat voluptates sui corporis, et quemdam suae carnis operetur interitum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:8)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)
ut carnis hujus irrationabiles motus rationabili ductu regeret et coerceret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:3)
Carnis enim natura disciplinae repugnat, quia voluptati obtemperat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION