라틴어 문장 검색

Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)
Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:2)
Considerandum est, utrum natura tua agendis rebus an otioso studio contemplationique aptior sit, et eo inclinandum, quo te vis ingenii feret.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 66:4)
Otiosi divitiis Inditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi, ut ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 140:1)
nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 2:3)
numquam magna imperia otiosa.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 5:4)
ignavis, timidis et improbatis multum fingitur otiosa virtus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium24)
iamiam sufficit, ipse et impediris multum in carmine perlegens amicum, dominantibus otiosiorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium117)
atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris quod abutitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 2:3)
et ita quipiam, in ministrando segnes in obloquendo celeres, in tractatibus otiosi in seditionibus occupati, in caritate infirmi in factione robusti, in aemulationum conservatione stabiles in sententiarum assertione nutantes, nituntur regere ecclesiam, quos iam regi necesse erit 1 per senectam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:3)
quodque mirere vel laudes, nihil otiosum facit, cum nihil faciat non quietum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 2:3)
Amor otiosae causa sollicitudinis.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 034)
Sunt, quorum corpus innoxium est, et in mille facinorum furias mens otiosa discurrit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 677)
Serapidem et Isidem et Arpocratem cum suo cynocephalo Capitolio prohibitos inferri, id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules non utique Christiani eversis etiam aris eorum abdicaverunt, turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 7:3)
Otiosum et etiam titulos persequi, ut colligam in conpendium, et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION