라틴어 문장 검색

regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in regnum Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre ortum nobilemque una imagine Numae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 364:3)
muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, cum Sabinum bellum coeptis intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 383:1)
montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 395:1)
Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium - id votum Volcano erat - ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 396:1)
et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ire obviam Sabini tumultuario milite;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 397:1)
bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 401:1)
idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae Sabinusque, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 460:2)
ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo victimae celebrata fama movisset, memor responsi Sabinum ita adloquitur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 461:1)
huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet, bona Porsinnae regis vendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 151:1)
maiore inde mole Sabini bellum parabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 170:1)
consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 174:1)
super belli Sabini metum id quoque accesserat, quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 189:1)
actum tamen est de pace, impetrataque foret, si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini - id enim postulatum erat - in animum induxissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 197:1)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
confestim et Sabini Romanos territavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 272:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION