라틴어 문장 검색

nam de eius filio, quae ante partum meretrix fuit, certum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:5)
an eadem huius causa sit, dubium est, quia ex hac natus est, antequam meretrix esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:6)
itaque nec parricidam nequam dixeris hominem nec deditum forte meretrici nefarium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:4)
nam et impudicam meretricem vocavit, et eum, cui longus cum illa fuerat usus, liberius salutasset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:1)
placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris custodes, decimas dari, meretricibus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 202:3)
vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere) vel quod non habuerit patrem qui moneret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 83:5)
credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 84:2)
an potius ita me comparem non perpeti meretricum contumelias?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 329:4)
scis ut illi nil eum adultero, sic tibi nil esse debere cum paelice, et non facis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 26:3)
sciet in uxore gravissimum esse genus iniuriae paelicem, sed illum libido in contraria inpinget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:10)
Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 8:1)
neve desertus foret a paelice umquam barbara caelebs torus, ablatam Achilli diligit Lyrnesida, nec rapere puduit e sinu avulsam viri - en Paridis hostem, nunc novum vulnus gerens amore Phrygiae vatis incensus furit, et post tropaea Troica ac versum Ilium captae maritus remeat et Priami gener.
(세네카, 아가멤논 4:13)
effusa circa paelicum quanto venit turba apparatu!
(세네카, 아가멤논 5:27)
at illa nolet, ultimum est nuptae malum palam mariti possidens paelex domum.
(세네카, 아가멤논 5:30)
At ista poenas capite persolvet suo captiva coniunx, regii paelex tori.
(세네카, 아가멤논 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION