라틴어 문장 검색

eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum non modo discendi sed etiam scribendi studia commoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 8:1)
tam diu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non paenitebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 3:2)
atque haud scio an satis sit eum, qui lacessierit, iniuriae suae paenitere, ut et ipse ne quid tale posthac et ceteri sint ad iniuriam tardiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 45:3)
in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam aut nimis confidat propter cupiditatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 95:4)
ego enim, quantum auguror coniectura quantaque ingenia in nostris hominibus esse video, non despero fore aliquem aliquando, qui et studio acriore quam nos sumus atque fuimus et otio ac facultate discendi maiore ac maturiore et labore atque industria superiore, cum se ad audiendum legendum scribendumque dederit, exsistat talis orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus, sed etiam eloquens dici possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 95:1)
nullum est enim periculum, ne quid tu eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat ad hunc te sermonem impulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:2)
nam aut aliquid adferunt, quod mihi non displiceat, aut efficiunt, ut me non didicisse minus paeniteat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:5)
cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:3)
Quamquam non haec ita statuo atque decerno, ut desperem Latine ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri , patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri, sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 95:1)
Vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:2)
quae ego ex te audire volui, non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, sed ut aliquid addiscerem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:7)
Quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem, fortasse non tam illius te rei publicae paenitebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:11)
Iam ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 8:6)
Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:1)
num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION