라틴어 문장 검색

Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens 'ego,' inquit, 'paenitere tanti non emo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 7:1)
Alii existimaverunt incommoda prius quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 6:1)
Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:3)
Quisquis ille est qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 3:2)
Quid metuis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 17:2)
Metuo hercle vero;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 17:3)
sed enim id metuere, ne si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:4)
Sed si pepugero, metuet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 11:1)
Nam quoniam non ipsae tantum aves quae prosperius praevolant, sed etiam loci quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, praepetes appellantur, idcirco Daedali pennas praepetes dixit, quoniam ex locis in quibus periculum metuebat in loca tutiora pervenerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 8:1)
PHILIPPUS, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant - is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 2:1)
Ita est, inquit Accius, uti dicis, neque id me sane paenitet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 5:1)
Em isto parentum est vita vilis liberis, Ubi malunt metui, quam vereri se ab suis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:2)
L. Tarquinium, collegam suum quia Tarquinio nomine esset, metuere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 3:3)
Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 5:2)
Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait paeniteat, atque id prope ineptum etiam esse dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION