라틴어 문장 검색

Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum non modo discendi sed etiam scribendi studia commoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 8:1)
non arbitror te velle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se intellegere quidem ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et obscenis voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 111:6)
tam diu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non paenitebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 3:2)
atque haud scio an satis sit eum, qui lacessierit, iniuriae suae paenitere, ut et ipse ne quid tale posthac et ceteri sint ad iniuriam tardiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 45:3)
non enim pudendo, sed non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen effugere debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 120:3)
nullum est enim periculum, ne quid tu eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat ad hunc te sermonem impulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:2)
nam aut aliquid adferunt, quod mihi non displiceat, aut efficiunt, ut me non didicisse minus paeniteat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:5)
neque enim ad hunc sermonem hoc pertinet, et, si pertineret, nescire me tamen id non puderet, quod ne illi quidem scirent, qui pollicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:9)
cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:3)
Quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem, fortasse non tam illius te rei publicae paenitebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:11)
Iam ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 8:6)
num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 25:2)
non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi et ei docti saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:5)
Cuius quidem hoc praeclarissimum est, quod, posteaquam a Caesare tetrarchia et regno pecuniaque multatus est, negat se tamen eorum auspiciorum, quae sibi ad Pompeium proficiscenti secunda evenerint, paenitere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION