라틴어 문장 검색

Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:7)
Iohannes papa ab Lantberto duce Spolitanorum iniuriatus Franciam venit, eiusque adventus Hludowico regi nuntiatur, qui tunc morabatur circa Ligerem propter Nortmannos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:1)
Tunc ibi Incmarus Laudunensium episcopus, qui ab Bosone fuerat excaecatus, coram ipso papa atque omnibus Gallicanorum episcopis [se] de omnibus, quibus olim fuerat dampnatus, inculpabilem reddidit atque iubente apostolico missas celebravit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:3)
hunc venerabilem et beatum praedicat, huius etiam obitus diem notat necnon de reliquiis ab illo monasterio Freckenhorst donatis et aliis gratia papae acceptis, ut alibi de corporibus sanctorum in Saxoniam translatis, refert.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 6:6)
Eodem anno Romani Leonem papam excecaverunt et linguam detruncaverunt atque in custodiam miserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 18:2)
Ipsa die sacratissimae nativitatis domini nostri Iesu Christi ante confessionem beati Petri apostoli Leo papa Carolum benedixit ad imperatorem, sicut mos est, et coronam auream expressam signo sanctitatis super caput eius posuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 20:2)
Ludewicus imperator habuit conventum magnum in loco appellato Paderbrunnon in Saxonia.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 34:2)
Stephanus papa mense Octobri venit Franciam ad civitatem Remensium.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 34:3)
Erat sinodus episcoporum in tribus locis regni Lodewici imperatoris, et mense Augusto [in] Vangionensium civitate erat conventus magnus episcoporum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 48:2)
Tempore enim aestivo convenerunt filii imperatoris in pago Alisacinse, Lutharius, Pippinus et Ludewicus, adducentes secum Gregorium papam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:2)
Collatione autem eorum peracta, tripertitum est regnum Francorum, et domnus papa rediit in patriam suam, Lotharius mansit in Conpendio.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:5)
Sergius papa migravit ex hac luce.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 64:10)
Eodem anno Ludewicus rex habuit conventum populi apud Magontiam, et secta quaedam in sinodo episcoporum inlata est a quibusdam monachis de predestinatione omnipotentis Dei.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 66:3)
Leo papa apostolicae sedis, vir electus, castellum circa basilicam sancti Petri apostoli construxit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:5)
Conventus namque regum nostrorum tunc erat apud Mosam fluvium.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 69:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION