라틴어 문장 검색

Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:4)
Quam vana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversatione amittendae voluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter vel localiter in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conventibus inseri servum dei.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 1:1)
In Parabolas, Ecclesiasten, et Cantica canticorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:20)
inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 197:2)
eius nunc regiones, limites, confinia determinabo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS24)
Rursus vero, non intelligantur ea quae dicimus (etiam quatenus ad naturas simplices) de formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis, aut male determinatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:1)
Si Ellipsis, centro in infinitum abeunte, vertatur in Parabolam, corpus movebitur in hac Parabola, & vis ad centrum infinite distans jam tendens, evadet aequabilis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 71:1)
Orbes autem erunt Parabolis adeo finitimi, ut eorum vice Parabolae absque erroribus sensibilibus adhiberi possunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 25:2)
Et simili argumento si figura RPB Parabola est, & eodem vertice principali B describatur alia Parabola BED, quae semper maneat data, interea dum Parabola prior in cujus perimetro corpus P movetur, diminuto & in nihilum redacto ejus Latere recto, conveniat cum linea CB, fiet segmentum Parabolicum BDEB proportionale tempori quo corpus illud P vel C descendet ad centrum B. Q. E. I.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 7:2)
manebunt longitudines AH, AI, HX, & inde datur Parabolae vertex X, & positio rectae XI, & sumendo VG ad IA ut XV^n ad XI^n, dantur omnia Parabolae puncta G, per quae Projectile transibit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 104:11)
Quae quidem verba diversos successus habentia Aristoteles diligenter determinare nos docens, ut videlicet supradictam contradictionis proprietatem conservare ubique ac defendere possimus, diligenter nos tandem de praedicatione necessarii tam simplici et absoluta, quam determinata nos instruit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION