라틴어 문장 검색

Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum.
(아풀레이우스, 변명 72:4)
hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni.
(아풀레이우스, 변명 84:2)
* * * Viderint, quibus mos est oggerere se et otiosis praesidibus, ut inpatientia linguae commendationem ingenii quaerant et adfectata amicitiae uestrae specie glorientur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:1)
"Parce"
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:5)
"Parce"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:7)
"Cur saeva crudelitas vel propter indicium sceleris arbitro pepercit?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:11)
ac recordabar profecto bonam Meroen non misericordia iugulo meo pepercisse sed saevitia cruci me reservasse.
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:21)
"Nec amicis quidem nostris vel omnino ullis hospitibus parcitis, quod tam magnis pretiis pisces frivolos indicatis et florem Thessalicae regionis ad instar solitudinis et scopuli edulium caritate deducitis?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:10)
"Immo vero istic nec viventibus quidem ullis parcitur:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:7)
"Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:24)
"Parce"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:2)
"Magni Iovis germana et coniuga, sive tu Sami, quae sola partu vagituque et alimonia tua gloriatur, tenes vetusta delubra;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:22)
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
Talibus aerumnis edomitum novis Fortuna saeva tradidit cruciatibus, scilicet ut, quod aiunt, domi forisque fortibus factis adoriae plenae gloriarer.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:1)
si dolori parcens paululum restitissem, plagis compellebar ad cursum.
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION