라틴어 문장 검색

nam pridem suus cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius praecipua laus erat tueri domum et inservire liberis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 4:1)
quin etiam ipsi parentes non probitati neque modestiae parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati, per quae paulatim impudentia inrepit et sui alienique contemptus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 2:1)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
pares validaeque miscentur, ac robora parentum liberi referunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 3:4)
sibi patriam coniuges parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 5:1)
nullae Romanos coniuges accendunt, nulli parentes fugam exprobraturi sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 2:4)
vacua castella, senum coloniae, inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et discordantia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 4:4)
sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu complexuque non contigit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 4:1)
omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima uxore superfuere honori tuo:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 6:1)
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
hunc auspicato a parente et conditore urbis nostrae institutum et a regibus usque ad principes continuum et immortalem, sicut a maioribus accepimus, sic posteris tradamus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장19)
simul attollere corpus, aperire humum, supremo erga parentem officio fungi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장12)
instare dilectum quo liberi a parentibus, fratres a fratribus velut supremum dividantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장10)
nec vos adeo iniquos existimamus ut interfici a nobis parentes fratres liberos nostros velitis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장6)
transgressi in morem eorum idem usurpant, nec quicquam prius imbuuntur quam contemnere deos, exuere patriam, parentes liberos fratres vilia habere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION